Latin
Chapter 20
Augustine, De Grammatica 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes præpositiones dicuntur generalitcr. Species autem hæ, aliae accusativae, aliæ ablativæ, alia; utriusque. Accusativæ, per casum accusativum enuntiantur, ut ad, apud, ante, adversus, cis, citra, circum, circa, contra, erga, extra, intra, infra, juxta, ob, pene! ; ,per, prope, propter, præter, post, ponc, secundum, supra, trans, ultra. In his præpositionibus servanda genera nominum, id est, masculinum, femininum. neutrum, commune. Servandi etiam numeri, ut puta masculino singulari, ad agrum: plurali, ad agros. Feminino singulari, ad villam, vel ad possessionem. Plurali, ad villas, vel ad possessiones. Sic neutrum singulare, ad templum, ad Capitolium: plurale, ad templa, ad Capitolia. Sic communi genere singulari numero, ad eivem, ad hostem, ad sacerdotem: plurali, ad cives, ad hostes; adsacerdotes. Sic ergo omnes præpositiones observabis, servatis, at dixi, generibus, servatis numeris singulari et plurali. Servatis similiter proniminibus secundum genera: masculino, adhunc: plurali, ad bos: feminino, ad hanc: plurali, ad has. Neutro, ad hoc templum vado: plui-ali, ad hæc templa. Sic communi genere, ad hunc ei ad hanc sacerdotem: piurati, ad hos ct ad Itas sacerdotes: sic ad hos et ad has hostes. In his ablativum attendunt tam in singulari quam in plurali, servatis generibus numerisque: ut puta, a, ab, abs, cum, coram, clam, de, e, ex, pro, præ, palam, sine, absque, tenus. Masculino singulari, ut a fratre, plurali a fratribus. Feminino singulari, a sorore, vel a sororibus, vel a civitate, a civitatibus. Ab singulari masculino, ab amico, plurali ab amicis, ab agro, ab agris. Feminino singulari ab urbe, plurali ab urbibus. Neutro singulari ab templo, plurali ab templis. A communi singulari a cive, plurali a civibus, ab hoste, ab hostibus. Hanc declinationem serva in omnibus his ablativis præpositionibus secundum genera et numerum. Hemanet tertia species præpositionum, quæ dicuntur utriusque, quae et accusativum tenent casum et ablativum.