# De Grammatica 20

Augustine, De Grammatica, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/20

Sunt alia verba, quae inchoativa dicuntur, et ex suhita affectionc nascuntur, et exeunt in sco syllabam, ut ardeo ardesco, caleo calesco, candeo candesco, tabo labasco, tepeo tepesco, ferveo fervesco, vireo viresco, algeo algesco, dormio dormisco, et reliqua. Hæcomnia præteritum non habent: nam potest calui et fervi lacere, et non calesco vel fervesco caluifecit vel fervifecit: sed a ferveo fervi, a caleo calui, nain calescui, fervescui et virescui latina non sunL Et ideo dicuntur inchoativa præteritum tempus non habere: quia qu:e inchoamus, adhuc perfecta non sunt. Et omnia hæc quae dixi in sco cxire, semper neutralia sunt, nec accipiunt litteram, et ideo admonui esse neutralia. Nec te conturbent quædam verba in scor exeuntia, et tamen admittere praeteritum tempus, ut obliviscor oblitus sum, paciscor pactus sum, adipiscor adeptus sum: etiam hæc dum neutralia sunt, in quibus diximus præterita tempora cessare. Praeterea alia quæ frequentativa dicuntur, quibus aliquid frequentius factum significatur, ut a dicto dictito, a lego lectito, a scribo scriptito, a clamo clamito, a cio cito, quod significat frequenter vocito, unde nunc aliquos voce præconis citatos dicimus, id est frequenter vocatos, et alia. Sunt et alia perpauca, quae desidcrativa dicantur, ut esurio, id est cdere desidcro; parturio, parere desidero; et ut dictum est a Cicerone de philosophis, morituriunt, mori desiderant. Sed hæc, ut dixi, pauca sunt, quae in sonum latinitatis introducia suut.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
