Latin
21.36 to 21.40
Augustine, De Grammatica 21.36-40
Unproofread scanNot analysed yet
pertinet, ut dixi, ad ordinem, quod primo alter factus sit, et sic alter secundo. Cum autem diciinus secundum consul, vcl tertium, vel quartum, vel quintum, vel sextum, ad numerum pertinet quod sexies fuerit consul. Inde Cicero de Mario sic ait: Sextum consul, id est qui sex consulatus meruit, et septimum consul, quod est, septimum consulatum meruit. Hoc Varro distinxit in libris Numerorum. Et cætera jam plana sunt in adverbiis, et ex quibusvis artibus intellectu facilia.