# De Grammatica 22.1-50

Augustine, De Grammatica, 22.1 to 22.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/22.1

Adverbium est pars orationis, quæ adjecta verbo significationem ejus explanat atquc implet: ut scribo bene, lego optime. Adverbio accidunt significatio, figura, gradus. Adverbia aut a se nascuntur, ut heri, nuper; aut ab aliis transeunt; ut docte, sapienter, ab co quod est ductus ct sapiens. Adverbiorum significationes sunt multæ. Suut enim aut temporis, ut heii, nuper; aut personæ, ut mecum, tecum; aut loci, ut hic, isthic. Et adverbia localia interrogativa, ut unde, ubi, qua. Responsiva, illinc, biuc, illo. Sunt duplicis formæ, ut intus intro, foris foras. Quorum observatio talis est, foris et intus in loco, ut intus est, intus fuit, futurus est; intus erat, futuruserat; furis erat, fuerat, futurus erat. De loco, intus venio, foris venio. Foras.utem et intro ad locum significant, ut foras eo, foras venio; intro eo, intro venio; foras icram, intro ieram. Hæc quatuor modis figurantur, pcr locum, ad locum, in loco, e luco. Per locum, ut, Hac iter Elysium nobis (Æneid. lib. 6, v. 542). Ad locum ut, Huc ades, v Galatea ( Eclog. 9, v. 59). In loco, ut, Hic et Narycii posuerunt mœnia Locri. (Æneid. lib. 3, v. 309.) E loco, ut, Hinc ine digressum vestris deus appulit oris. (Ibid. v. 715.) Sunt quae pariter in loco significant et de loco, ut intus sum, intus venio. Sunt quæ in luco et in locum et e loco, ut penitus sum, eo, venio. Sunt adverbia significationem numcri habentia, ut semel, bis, ter. Demonstrationis, ut en, ecce. Affirmationis, ut quidem, quippe. Hortationis, ut eia. Interrogationis, ut cur, quare. Similitudinis, ut sic, quasi. Comparationis vel prælationis, ut magis, potius. Dubitandi, ut fortasse. Annuendi, ut plane, sanc. Discretionis, ut scorsum, segregatim. Optandi, ut utinam. Vocandi, ut heus. Respondendi, ut he. Derogandi, ut nequaquam, frustra.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
