# De Grammatica 22.51-74

Augustine, De Grammatica, 22.51 to 22.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/22.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/22.51

Jurandi, ut Ædepol, Æcastor. Prohibendi, ut ne. Negandi, ut non, haud, minime. Congregandi, ut una, simul. Ordinandi, ut deinde, denique. Miralrdi, ut papae. Laudandi, ut euge. Exclamandi, ut proh. Dolendi, ut heu. Eligendi, ut vah. Ingemiscendi, ut hei. Sed hæc quia animi affectum significant. a multis Interjectiones dicuntur, quod interjectionem scparatam ab adverbio, et partem orationis aliquam idcirco volunt, quia adverbii proprium est, quod verbo adjungi potest. Græci autem interjectionem ab adver- Lin non separant: propterea quia motus animi qualitati assignant, et hæc omnia sub genere qualitatis putant adverbia. Sunt adverbia quantitatis, ut longe, late. Qualitatis, ut bene, male. Adverbia non solum ab appellationibus transeunt, hoc est a nominibus appellativis, ut a pulchro, pulchre; sed a propriis, ut Tullius, Tułłiane. A pronominibus etiam, a meo, tuo, meatim, tuatim: a verbis quoque, ut a curro cursim. Deprehenduntur ex utroque, ut pedetentim a pede et tento, id est a nomine simul et verbo. Sunt ctiam adverbia, qune utrum a nomine transeant, an a verbo incertum est, ut furtim. Incertum est enim an a fure, quod nomen est, transeat, an a verbo furor, fnraris. A participiis quidam nolunt; sed inveniuntur, ut a decente decenter.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
