Latin
Chapter 24
Augustine, De Grammatica 24
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc pars orationis. et a verbo accipit partem, et a nomine: namque inde participium dicitur. Exit autem haec pars orationis in prasenti tempore in ens et in ans syllabas, ut legens et amans. Futuro tempore in rus, ut legens lecturus, amans amaturus. In praeterito lectus, amatus. Futuro legendus, amandus. Vides hanc partem orationis esse per tempora: omnia hæc a verbo mutuatur. Nam verbo conveniunt tempora. Quod autem declinatur per casus, hoc a nomine mutuatur. Nam declinatio casualis ad nomen pertinet, ut buc legens, hujus legentis, huic legenti, hunc legentem, legens, ab hoc legente. Ergo quod hæc pars orationis, vel per tempora, vel per casus currit, participium vocatur, quod partem capiat nominis partemque verbi. Non laboriosa pars est orationis, sed intellectu facilis. Nam praesentis temporis exit in ans et in ens, ut amans, legens. Futuro agendi significatione in rus, ut amaturus, lecturus. A patiendi significatione in tus et in dus, ut amatus, legendus. Sane ipsum praeteritum tempus tribus syllabis terminatur. hi tus, ut lectus, scriptus; in sus, ut occisus, visus; in xus, ut fixus; plus non invenies. Ergo ut diiimus, præsens in ens et in ans, futurum in rus, praeteritum in tus, futurum semper in dus. Sunt sane nomina, quae sono participia putantur, sed nomina sunt. Participia enim illa sunt, quæ a verbis veniunt, ut a lego, legens lecturus lectus legendus. Tunicatus et galeatus et elypeatus et tropoealus, uomina sunt, non participia, quia non a verbo veniunt. Est unum participium praterili temporis in uus, quod exire debuit per unum u, non per, duo. Nam ubi geminata u littera nominativus cst, Homen est, non pariicipium, ut fatuus, ingenuus, arduus, carduus, exiguus, belluus, ut Cicero dixit In us, ut talium contra regulam participiorum, mortuus. putatur esse participium, sed in vim regulamque nominis conversum cst.