Latin
CAPUT XIT. — Pronomina qualitatis
Augustine, De Grammatica 28
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt et qualitatis pronomina, hic et hæc quafis, hujus qualis, genere communia: a gencre autem neutro, hoc quale, hujus qualis: pluraliter hæc qualia. horum qualium. Sunt et quantitatis, ut quantus, tantus; quanti, tanti: declinantur ut justus jasti. A feminino, ut quanta, tanta, declinantur ut justa. A ncutro, quantum, tantum, declinamur ut justum. Item pronomen a masculino, quotus, totus: a feminina quota, tota: a neutro, quotum, totum. Pluraliter a masculino, quoti, toti: a feminino, quotæ, toue: a neutro, quota jugera, quotOrum jugerum. Sunt relativa quæ ad interrogantem referuntur, ut quis est? respondetur, is est: et declinantur a masculino, is, ejus, ei, eum, o is, ab eo: pluraliter ii, eorum, cis, cos, o ei, ab eis. A feminino, ea, ejus, ei, eam, o ea, ab ea. A ueutro, id, ejus, ei, id, o id, ab eo. Ergo cum loquimur de itinere, per id iter, dicendum est; non, per eum iter: quia eum, in accusativo casu, masculini generis est: plurali, ea itinera, ab eis itineribus. Item per id nostrum, per id tectum, per id caput: non per eum, nisi in genere masculino tantum.