# De Grammatica 4.118-171

Augustine, De Grammatica, 4.118 to 4.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/4.118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/4.118

Sic et alia declinabis huic formæ siniilia. Huic regulæ ablativus in i exit, non in c, quia genus neutrum nunquam hahet quatuor casus similes, ul faciat in nominativo hac monile, et accusativo hoc monile, et vocativo o monile et in ahlativo ab hoc monile; sed ab hoc monili: inde Virgilius, Instrato saxa cubili ( Georg. lib. 3, v. 230): ab hoc cubili: sic, ct, Sacra mari colitur ( Æneid. lib. 3, v. 73): item, Hortatur pater ine mari (Ibid v. 144): item,Tenui de vimine (Georg. lib. 5, v. 166); item, Crudeli vulnere (Eclog. a, v. 20): ilem, Lethali vulnere (Æneid. lib. 9, v. 580): item, Dulci ex ore coruscent ( Id. lib. 12, v. 802): ei cum dicimus, Nohili genere natus, non nohile. Sic ergo observabis iii nomine neutro quod exit in nominativo singulari in e, ut ablativum in i mittat regula perpetua. Alias species generis neutri quæ continet nomina in al exeuntia, ut animal. Nominativo hoc animal, G. hujus animalis, D. hUIC animali, A. hoc animal, v. o animal, A. ab hoc animali: et pluraliter, N. hæc animalia, G horum animalium, D. bis animalibus. A. hæc animalia, v. o animalia, A. ab his animalibus. Ad hanc formam declinabis tribunal tribunalia, lupercal tupercalia, quæ sunt sacra illius gen;i qui Tau vocatur: uude et Virgilius de ipso loco, Et gelida monstrat sub rupe Lupercal (Id., lib. 8, v. 343). Alia species neutri quæ continet nomina in el exeuntia, ut mel: N. boc mel, G. hujus mellis, D. huic melli, A. hoc mel, v. o mel, A. ab hoc melle. Sic declinabis, N. hoc fel, G. hujus fellis, D. huic felli, A. hoc fel, v. o fel, A. ab hoc felle. Sed pluruli numero non nisi per tres casus currit, nominativum, accusativum et vocativum.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
