# De Grammatica 48

Augustine, De Grammatica, CAPUT XXV.— De conjunctione. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/48

Conjunctio est pars orationis nectens ordinaisque sententiam. Conjunctioni accidunt, figura, ordo, Irotestas. Figura cst, quæ apparet figura simplex. Sed equidem ordo quoque apparet, quæ præponi tantum possit, ut nam: quæ subjungi, ut que: quæ preponi et subjungi, ut igitur. Potestas conjunctionum in quinque species dividitur. Sunt enim copulativæ. et, qae, ast, at, atque. Disjunctivæ, aut, vel, ve, nec, neque, neve, an, utrum. Expletivae, quidem, equidem, autem, tamen, porro, videlicet, proinde, denique, utique. Causales, si, etsi, tametsi, etiamsi, siquidem, quando, equidem, quin, quinetiam, sin, sinetiam, quanquam, quamvis, smautem, seu, sive, namque, nisi, nisi si, enim, etenim, sed, ut, præterea, interca, quamobrem, quare, præsertim, item, itemque, cælerum, alioquin. Rationales, ita, itaque, eniin, enimvero, quapropter, quippe, quoniam, quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, idcirco, scilicet, præterea. Ex bis, et, copulativa multa significat. Sæpe autem transit in alterius speciem potestatis. Modo in expletivam, ut, Et qus tanta fuit nomam tibi causa videndi? (Eclog. I, v. 27.) Pro qualitatis et quantitatis. ut, Timeo Danaos et dona ferentes (Æneid, lib. i, v. 49). Et, modo pro disjunctiva, ut, Et quisquam numen Junonis adoret Præterea, aut supplex aris imponat honorem? (id. lib. 1, vv. 52, 53.) Modo pro causali ponitur, ut, Quorum Iphytus ævo Jam gravior, retias et vulnere tardus i Ivssi; (Id.lib. 2, vv. 435, 436.) pro, etiam vulnere tardus. Modo pro adverhio accipitur ordinandi, ut, Corpusque lavant frigentis et ungunt (Id. lib. 6, v. 219): pro, deinde ungunt. Item, aut, conjunctio multa significat. Modo enim pro adverbio diseretionis accipitur, ut, Ante urbem pueri et primævo flore Juventus Exercentur equis, domilantque in pulvere currus, Aut acres tendunt arcus, aut tenta lacerlis Spicula contorquent. (id. tib. 7, vv. 163-163.) Modo pro tempore significat, ut. Aut ante ora deum pingues sp atiatur ad aras, instaurat donis epulas: (Id. Ub. 4, vv. 62,63.) id est, nunc ante ora deum spatiatur ad aras. Item, Aut agmina curru Proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas. (id. lib. 9, vv. 762, 763.) Figura conjunctionum duæ sunt: simplex, ut nam; composita, ut namque. Ordo conjunctionum in hoe est, quia aut præpositivæ conjunctiones sunt, ut a:, ast: aut subjunctivæ, utque: aut communes, ut et, igitur. Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum præpositiones an adverbia nomincmus, quæ tamen omnes facile dinoscuntur. Nam et conjunctiones pro aliis conjunctionibus positæ inveniuntur, potestate mutata.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
