# De Grammatica 7

Augustine, De Grammatica, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/7

Est autem genus epicœnum, quod sub uno articulo intelligitur seXUi, ut puta hic passer, jam sub uno articulo quo sonat hic, illic est et femina: declinatur, N. hic passer, G. hujus passeris, D. huic passeri, A. hunc passerem, v. o passer, A. ab hoc passere: et pluraliter, N. hi passeres, G. horum passerum, D. his passeribus, A. hos passercs, v. o passeres, A. ab hi. passeribus. Sed et hæc aquila, sub uno articulo quo sonat hæc, ibi et masculinum intelligimus: sic et hæc. tigris, sub quo sono intelligitur et masculus. Sic et hæc hirundo, ibi intelligis et masculum: sic et hic struthio, ibi intelligis et feminam. sic so:cx, stellio. musca. Ergo hoc interest inter genus commune et epicoenum, quia in genere communi et homines sunt et pecora, in epicoeno pecora tantum: quod in genere communi ambo articuli suut, id est luc et hæc cum nonine communicat, ut hic et hæc canis; epicœnum autem cum articulo uno masculino communicat namen femininam, ut cum dico hic passer, sub ipso articulo qui sonat hic, intelligitur et femina. Sic in articulo generis neutri, quod est hoc pecus: sub articulo qui sonat hoc, intelligitur et femina, ut Virgilius ait, Lenta salix felo pecori (Eclog. 5, v. 83). Et in pecore licct sit gcnus neutrum, auditur illic et genus femininum, cum dixit, fclo pccori, id est gravido.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
