# De Grammatica 9

Augustine, De Grammatica, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-grammatica/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-grammatica/9

Ideo pronomen dicitur, quia vice fungitur nominis: ut ille, iste, ipse. Nam quomodo dicendo nomen explicamus personam, ut Virgilius; sic pronomina propric cjusdem potestatis suut, cum tacito nomine dicimus, Hic fecit, iste fecit. Pronomina aut finita sunt, aut infinita, aut minus quam finita. Finita sunt dux notam certam personam, ut ego. Infinita, ut quis, quisque, quicumque, quæcumque, qui, aliqui, quæ, aliquæ. Minus quam finita sunt pronomina, qua: non sic defiuwnt personam, ut non egeant demonstratore, quomodo dicimus, Ego; nam ipsum Tu, non plene finitum est, nisi in personam duxeris digitum. Sic ergo hæc minus quam finita dicenda sunt. Habent enim quamdam designationem non plenae significationis, quomodo ego: ut puta pone esse turbam, tamen non sic, tu, significanter dicitur in turba, quomodo de turba cum unus dixerit, Ego: sed ut de multis unum significemus quem quaerimus, aut nomen addimus, aut digitum intendimus, ut appareat certius quem vocamus. Ergo, tu, illo, et iste, ct alia Qua quasi possunt ex parte aliqua definire personam, minus quam finita vocanda sunt.

---

Augustine, De Grammatica, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa045/stoa0040.stoa045.opp-lat1.xml.
