# De Gratia Christi 1.32

Augustine, De Gratia Christi, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.32

Nam ut de Cœlestii opusculis interim taceam, vej libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit (a), quæ vobis omnia, cum aliis quas necessarias existimavimus litteris, mitlenda curavimus, quibus omnibus diligenter inspectis, possitis advertere, non eum ponere Dci gratiam, qua juvamur, vel ad declinandum a malo, vel ad faciendtun bonum, præter naturale acbilrium voluntatis, nisi in lege atque doctrina; ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat: ut ergo hæc interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidci suæ misit, scribens ad beatae memoriæ papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit, « Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod nrget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coeloram regna promittat; aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, ct in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiæ repudict adjutorium. » Sed de Baptismo parvulorum, quamvis eis dandum esse concedat, qqam perverse contra Iidem christianam et catholicam sentiat verU tatem, non hic locus est ut diligentius disseramus: nunc enim de adjutorio gratiæ quod instituimus peragendum cst. Unde ad id quod proposuit, quid ctiam hinc respondeat videamus. Ut enim omittamus ejus invidiosas de suis inimicis querelas. uhi ad rem ventum est, ita locutus est. CAPUT XXXI. - 33. « Ecce, » inquit, « apud Beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. » Cernitis it'que, pro intellectu quem vobis Dominus dedit, hæc ejus verba solvendæ non sufficere quæstioni. Quærimus cnim adhuc, quo auxilio liberum adjuvari dicat arbitrium, ne forte, sicut solet, velit intelligi legem atque doctrinam. Si cnim quaeras cur dixerit, semper; poterit respondere, Quia dictum est, Et in lege ejus meaïtabitur die ac nocte (Psal. i, 2). Deinde cum de hominis conditione, ct ad peccandum atque nou peccandum naturali ejus possibilitate quædam interposuisset, adjunxit dicens; c Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judaiis, atque Gentilibus. In omnibus cst liberum arbitrium aequaliter pcr naturam, sed in satis Christianis juvatur a gratia. » Iterum quærimus qua gfatia i Et adhuc poterit respondere, Lege atque doctrina christiana.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
