Latin
1.34.1 to 1.34.22
Augustine, De Gratia Christi 1.34.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palaestina, sicut supra commemoravi (Cup. 22, n. 23), sua illa praeclara purgatione damnaverit. Nam verba ejus ista sunt: «In illis, »inquit, «nudum et inerme est conditionis bonum: »in ois dicit, qui christiani non sunt. Deinde caetera contexens: «In his vero, v inquit, qni ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. I Videtis adhuc incertum esse qno auxilio, secundum ea quae supra diximus. Sed adhuc sequitur de bis qui christiani non sunt, et dicit: «Ili ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi sunt, qui beno libero utentes arbitrio merentur Domini gratiam v et cjus mandata custodiunt. »Nempe manifestum est, eum dicere gratiam secundum merita dari, quamlibct eam, vel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit. Nam cum eos rcmunerandos dicit, qui bene utuntur libero arbitrio, et ideo mereri Domini gratiam, debitum eis reddi fatetur. Ubi est ergo illud Apostoli, Justificati gratis per gra- -tiam ipsius (Rom. III, 24)? Ubi est et illud, Gratia salvi facti estis? Et ne putarent per opera, addidit, per fidem. Rursus ne ipsam fidem sine Dei gratia sibi putarent esse tribuendam, Et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. JI, 8). Nempe ergo illud unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine merito accipimus, id est, ipsam fidem. Aut si negatur dari; quid est quod dictum est, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 5)? Si autem sic dlcitur dari, ut reddatur meritis, non donetur; quid est quod iterum dicit, Vobis donatum eat pro ChristO, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp.