Latin
1.4.15 to 1.4.25
Augustine, De Gratia Christi 1.4.15-25
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis autem quid in cis apertius dicat advertit, debet habere etiam ista verba suspecta. Quia etsi gratiam Dei, qua Christus venit in mundum peccatores salvos facere, in sola remissione peccatorum constituat, potest huic sensui verba ista coaptare dicens, ideo eam per singulas horas, per singula momenta, et per actus singulos neccssariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata, non peccemus ulterius, adjuti non aliqua subministratione virtutis, sed viribus propriae voluntatis, quid sibi remissionc peccatorum præstitum fuerit per actus singulos recordantis '. Item quoniam solent dicere, nobis in eo Christum ad non peccandum praebuisse adjutorium, quia juste ipse vivendo justeque docendo reliquit exemplum: possunt etiam ad hoc ista verba coaptare, iit dicant, per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse hujusmodi gratiam, id est, ut in omni conversatione nostra intucamur dominicae conversationis exemplum. Pervidet autem fides vostra, a confessione gratiae, de qua quæstio est, quam sit distinguenda ista confessio: et tamcn obtegi potest istorum ambiguitate verborum. CAPUT III. —3. Sed quid mirum? Quandoquidem ipse Pelagius cum episcopalibus gestis sine ulla rccusatione damnavcrit cos, qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libcro arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; ubi putabamus ejus de hac re omnes tergiversationes esse consumptas; damnaverit etiam eos, qui docent gratiani Dei secundum merita nostra dari: tamen ill libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, niliit aliud sentire monstratur, quam id quod damnasse videbatur. Nam gratiam Dei et adjutorium, quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura ct libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur;