# De Gratia Christi 1.4.26-42

Augustine, De Gratia Christi, 1.4.26 to 1.4.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.26

non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem, voluntatem, actionem; possibilitatcm scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus cst: horum trium primum, id cst, possibilitatem datam confitctur a creatore naturæ, nec esse in nostra potestate, sed enni nos habere, etiamsi nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem et actionem nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Denique gratia Dci, non ista duo, quai nostra omnino vult esse, id est, voluntatem ct actionem; sed illam quæ in potestate nostra non est, et nobis eI Dco est, id est, possibilitatem, perhibet adjuvari: tanquam illa quæ nostra sunt, hoc cst, voluntas et actio, tam sint valentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigcant; illud vero quod nobis ex Deo cst, hoc sit invalidum, id est, possibilitas, ut semper I gratiæ adjuvctu auxilio. CAPUT IV. — 5. Sed ne quis forsitan dicat, nos vel non recte intelligere quæ loquitur, vel malevolo animo in alium sensum quæ nou ita dicta suut vertere, ipsa jam verba ejus accipite. t Nos » inquit, < sic tria ista distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effecu locamus. Primum illud, id est, posse, ad Dcum proprie pertinet, qui illud crcaturae suæ contulit: duo vcro rcliqua, hoc cst, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis cst: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quiquc ipsam possibilitatcm gratiæ suae adjuvat semper auxilio.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
