# De Gratia Christi 1.4.56-70

Augustine, De Gratia Christi, 1.4.56 to 1.4.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.56

caetera vero duo quae nostra esse voluit, ita sint firma, ct fortia, et sibi sufficientia, ut nullo indigeant ejus auxilio; et idco non adjuvet ut vclimus, non adjuvet ut agamus, sed tantummodo adjuvet ut vehe et agere valeamus. Contra autem Apostolus, Cum iimore, inquit, et tremore vestram ipsorum operamini salutem. Et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari possint (hoc enim in natura ct in doctrina jam acceperant ), sed etiam in eo quod operantur, divinitus adjuvantur, non ait, Deus est enim qui operatur in vobis posse, tanquam ipsi jam et velie et operari per se ipsos habeant, ncc in his duobus adjutorio ejus indigcant; sed ait, Deus enim eat qui operatur in vobis et velle et perficere (Philipp. II, 12 et 13); vel sicut in aliis et maxime graecis codicibus legilur, et velle et operari (a). Videte si non Apostolus gratiæ Dei futuros adversarios sancto Spiritu tanto ante prævidit, et h:rc duo, id est, ct velle et opnrari, quæ iste ita nostra esse voluit, tanquam ipsa divinæ gralioc non adjuventur auxilio, Dcum in nobis dixit operari. CAPUT VI. — 7. Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices, vel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset, i Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est; » velut correxit atquc addidit, « Imo et hominis et Dei. > Non enim boc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intelligi voluit, quod et velle et operari Deus operetur in nobis: sed cur hoc dixerit, satis evidenter ostendit, continuo subjungendo, « qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. » Hanc autem possibilitatem in natura eum poncre, de verbis ejus superioribus clarum est. Sed ne nihil de gratia dixisse videretur, adjunxit, « quique ipsam possibililarem gratiæ suseadjuvat semper auxilio: i non ait, Ipsam voluntatem, vel, Ipsam operationem;

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
