# De Gratia Christi 1.41.1-15

Augustine, De Gratia Christi, 1.41.1 to 1.41.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.1

Item in eodem opore alio luco: < Quod si etiam sine Deo, > inquit, homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani facere possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui divinæ quoque gratiie juvantur auxilio. Naturam in melius instauratam, remissioncm vult intelligi peccatorum: quod alio loco in boc ipso libro satis demonstravit, ubi ait, < Eliam illi qui longo peccandi usu quodam modo obduruere, instaurari per poenitentiam possunt. i Auxilium vero divinæ gratiæ potest ct hic ponere in revelatione doctrinae. CAPUT XXXVIII. — 42. Item alibi in eadem epistola: < Nam si etiam ante legem, » inquit, « ut diximus, acmmus, multo ante Domini nostri et Salvatoris adventum, juste quidim et sancte vixisse referuntur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine ejus expiati atque mundati, ipsiusque exemplo ad perfectionem incitati justitiæ, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuere? > Videte quemadmodum et hic aliis quidem verbis, sed tamen in remissione peccatorum et in exemplo Christi adjutorium gratiae constituerit. Deinde subjungit et dicit: < Meliores eliam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo, Peccatum vobis non dominabitur; non enim sub lege eslis, sed sub gratia (Rom. vi, 14). Et qnonianl hinc, > inquit, < sufficienter, ut puto, diximus, nunc perfectam instituamus virginem, quæ ex utroque sem, per accensa, et naturæ simul et gratiæ bonum morum siccitate testetur. > Et in his verbis debetis advertere, ideo illum quod dicebat, sic voluisse concludere, iit naturæ bonum intelligamus, quod cum crearemur accepimus; gratiæ autem, cum Christi intuemur I exemplum: tanquam ideo peccatum non indultum fuerit eis qui sub lege fuerunt vel sunt, quia exemplum Christi sive non habuerunt, sive non credunt.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
