# De Gratia Christi 1.41.60-86

Augustine, De Gratia Christi, 1.41.60 to 1.41.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.60

CAPUT XLIV. — 48. Audiat ergo illum vencrabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro Expositionis Evangelii secundum Lucaiu (Lib. 2, n.84, ad Luc. III, 22), cooperari Dominum etiam voluntatibus nostris. < Vides itaque, > inquit, < quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis; ut nemo possit ædificare sine Domino, nemo custodire sinc Domino, nemo quidquam incipere siue Domino. Et ideo juxta Apostolum, Sive manducatis, sive bibitis, omnia in Dei gloriam facite > (1 Cor. x, 31). Videtis qucmadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere, Nos incipimus, et Deus perficit, his verbis abstulit, dicens, I Nemincm quidquam vel in. cipere sinc Deo. > Item in sexto libro ejusdem operis, cum de duobus illis feneratoris unius debitoribus agerel: < Secundum homines, > inquit, < plus fortasse offendit, qui plus dcbucrat: sed per misericordiam Domnii causa mutatur, ut amplius diligat, qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur » (Lib. 6, n. 25, ad Luc. VII, 41). Ecce apertissime prædicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneliciurn gratiæ pertinere. CAPUT XLV. — 49. Ipsam denique pœnitentiam, qua In procul dubio voluntas agit, Domini misericordia et adjutorio ficri ut agatur, in nono ejusdem operis libro beatus dicit Ambrosius, ita loquens: < Bonæ lacrymæ, quæ culpam lavaut. DtniqHe quos Jesus respicit, plorant *. Negavit primo Petrus, et non tevit, quia non respexerat Dominus: negavit secunda, non flevit, quia adhuc non respexerat Dominus: negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit I (Lib. 10, n. 89, ad Luc. XXII, Ci). Legant isti Evangelium, et videant Dominum Jesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur: apostolum vero Petrum foris et dcorsum in atrio cum servis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicu! veracissima et concordissima Evangelistarum narratione monstratur. Unde non potest dici, quod corporalibusoculis eum Dominus visibiliter admonendo respexcrit.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
