# De Gratia Christi 1.50.33-49

Augustine, De Gratia Christi, 1.50.33 to 1.50.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.50.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.50.33

> Ergo ut cwrrat ad Dominum, et ab eo se regi cupiat, suamque voluntatem ex ejus voluntate suspendat, eique adhnerendo jugiter unus, secundum Apostolum, cum eo fiat spiritus (I Cor. vi, 17), Deus quem vult religiosum facil: ct hoc totum homo nisi religiosus non facit. Quapropter nisi a Deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit? CAPUT XLVII. — 52. Sed quia ista quæstio, ubi de arbitrio voluntatis et Dci gratia disputatur, ita est ad discernendum difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dci gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri: potest Pelagius ita sc latebris obscuritatis hujus involvere, ut etiam iis quæ a sancto Ambrosio conscripta posuimus, consentire se dicat; et ea se quoque sentire proclamet, semperque sensisse; atque ita singula coneture exponere, ut etiam ejus sententiæ convenire credantur. Quapropter quantum attinet ad istam de divina gratia ct adjutorio quaestioncm, tria illa quæ apertissime distinxit auendile: posse, velle, esse I; id est, possibilitatem, voluntatem, actionem. Si ergo consenserit nobis, non solam possibilitatem in homine, etiamsi nec velit, nee agat bene, sed ipsam quoque voluntatem et actionem, id est, ut bene velimus et bene agamus, quæ non sunt in homine, nisi quando bene vult et Irene agit: si. ut dixi, consenserit, c'iam ipsam voluntatem et actionem divinitus adjuvari, et sic adjuvari, ut sine iilo adjutorio nihil bene velimus et agamus, eamque esse gratiam Dei prr Jcsum Christum Dominum nostrum t in qua nos sua non nostra justitia justos facit, ut ea sit vera nostra justitia quæ nobis ab illo est; nihil de adjutorio gratia Dei, quantum arbitror, inter nos controversiæ relinqueLur. CAPUT XLVIII. — 53; Illud autempropter 'quod sic laudavit sanctum Ambrosium, quia scilicet in striptis ejus invenit ex laudibus Zachariæ et Elisabeth, posse hominem in hac vita esse sine peccato: quanquam negandum non sit, si hoc velit Deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen diligentius, quemadmodum dictum sit.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
