# De Gratia Christi 1.50.50-71

Augustine, De Gratia Christi, 1.50.50 to 1.50.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.50.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.50.50

Dictum enim est, quanfum niihi videtur, secundum quamdam inter homines conversationem probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum juste posset in accusationis et criminationis querelam vocare. Quam propterea in Dci conspectu Zacharias et ejus uxor habuisse referuntur (Luc. I, 6), quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant, sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis Dei. Non autem dictum est hoc secundum illam perfectionem justitiae, in qua vere atque omnimodo I immaculati perfectique vivemus. Nam et apostolus Paulus dixit, secundum justitiam quæ ex lese est, se fuisse sine querela; in qua lege etiam Zacharias sine querela conversabatur: sed hanc Apostolus justitiam in stercoribus et detrimentis deputavit, in comparatione justitiae quam speramus (Philipp. III, 6, 8), et quam nunc esurire ac sitire debemus (Matth. v, 6), ut ea quandoque saturemur in specie, quæ nunc est in fide, quamdiu justus ex fide vivit (Rom. I, 17). CAPUT XLIX. — 54. Audiat denique ipsum venerabilem antistitem, cum exponeret Isaiam prophetam (a), dicentem, neminem in hoc mundo esse posse sine peccato. Ubi nemo potest dicere, « in boc mundo > eum dixisse velut in dilectione hujus mundi. De Apostolo etenim loquebatur, qui dixit, Conversatio nostra in coelis eat (Philipp. III, 20). Hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans: « Perfectos, > inquit, « secum multos ait Apostolus in hoc adhuc mundo silos. qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant. Quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in œnigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut el cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Ita et immaculati sunt in hoc mundo ct immaculati erunt in regno Dei: cum utique, si minutius excutias, immaculatus esse nemo pessit, qui. nemo sine peccato. > Illud ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia Pelagiusutitur, aut secundum quemdam modum dictum.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
