# De Gratia Christi 1.8.1-13

Augustine, De Gratia Christi, 1.8.1 to 1.8.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.1

Hanc autem naturalem possibilitatem quod adjuvari Dei gratia confitetur, non est hic apertum vel quam dicat gratiam, vel quatenus ea naturam sentiat adjuvari: sed sicut aliis locis, in quibus evidentius loquitur, intelligi potest, non vult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adjuvetur. CAPUT VII.-Nam quodam loco ait: « Hic nos imperitissimi hominum putant injuriam divinai gratiae facere, quia dicimus eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem: quasi Deus gratiæ suæ aliquid imperaverit, et non illis quibus imperavit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam. > Et tanquam explicaturus quam dicat gratiam, secutus adjunxit, dicens: « Quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio confitemur. > Quis non hic dcsidcret ut ostendat quam vclit intelligi gratiam? Propter hoc enim maxime de illo exspectare debemus, ut dicat hoc quod dicit t, non in lege tantummodo se gratiam confiteri. Sed nobis hac exspectatione suspensis, quid addidcrit intuemini: « Adjuvat enim nos Deus, > inquit, « per doctrinam et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum nobis, ne præsentibus occupemur, futura demonstrat; dum diaboli pandil insidias; dum nos mulliformi ct ineffabili dono gratiae coelestis illuminat. > Deinde sententiam suam quadam velut absolutione concludens: « Qui haec dicit, > inquit, « gratiam tibi vidctur negare? An et liberum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur? > In his omnibus non recessit a commendatione legis atque doctrinae, hanc esse adjuvantem gratiam diligenter inculcans, et hoc exsequens quod proposucrat, cum diceret, « sed in Dci esse adjutorio confitemur. > Denique Dci adjutorium multipliciter insinuandum PIItavit, commemorando doctrinam et revelationem, et oculorum cordis adapertionem, et demonstrationem futurorum, et apertionem diabolicarum insidiarum, et multiformi atque ineffabili' dono gratiæ cœlestis illuminationem: ad hoc utique ut divina praecepta et promissa discamus.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
