# De Gratia Christi 1.8.104-125

Augustine, De Gratia Christi, 1.8.104 to 1.8.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.104

III, 7), ila ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impertiat charitatem. Sic enim docet Deus eos qui secundum propositum vocati sunt, simul donans et quid agant scire, et quod sciunt agere. Unde ad Thessalonicenses sic Apostolus loquitur: De charitate autem fraternitatis non opus habetis vobis scribi; nam ipsi vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Atquc ut probaret eos a Deo didicisse, subjunxit: Etenim facitis illud in omnes fratres, in universa Macedonia (I Thess. IV, 9, 10). Tanquam hoc sit certissimum indicium quod a Deo didiceris, si id quod didiceris feceris. Isto modo sunt omnes secundum propositum vocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles Dei (Isai. LIV, i3; Joan. vi, 45). Qui autem novit quidem I quod fieri debcat, ct non facit, nondum a Dco didicit secundum gratiam, sed secundum legem; non secundum spiritum, sed secundum litteram. Quamvis multi, quod imperat lex, facere videantur timore poenae, non amore justitiae: quam dicit Apostolus justitiam suam quae ex lege est; tanquam sit imperata, non data. Si autem data est, non dicitur justitia nostra, sed De!: quia sic fit nolIra, ut sit nobis ex Deo. Dicit cnim: Ut inveniar in illo non habens mcam justitiam, quæ ex lege est, sed cam quæ ex fide est Jesu, justitiam ex Deo (Philipp. III, 9). Tantum igitur inter legem distat et gratiam, ut cum lex esse non dubitetur ex Dco, justitia tamen quæ ex lege est, non sit ex Dco; sed justitia quae per gratiam consummatur, ex Deo. Quia ex lege justitia dicitur, quae fit propter legis maledictum 1: justitia ex Deo dicitur, quæ datur per gratiae beneficium; ut non sit terribile, sed suave mandatum, sicut oratur in Psalmo, Suavis es, Domine, et in tua suavitate doct me justitiam tuam (Psal.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
