Latin
1.8.126 to 1.8.146
Augustine, De Gratia Christi 1.8.126-146
Unproofread scanNot analysed yet
CIVIlI, 68): id est, ut non formidine poenae serviliter cogar esse sub lege, sed libera charitate delecter esse cum lege. Præceptum quippe liber facit, qui libens facit. Et hoc modo quisquis discit, agit omnino quidquid agendum ardicerit. CAPUT XIV. —15. De isto docendi modo etiam Dominus ait, Omnis qui audibit a Patre meo et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Qui ergo non venerit, non de illo recte dicitur, Audivit quidem et didicit sibi esse veniendum, sed facere non vult quod did! cit. Prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet Deus. Si cnim, sicut Veritas loquitur, Omnis qui didicit, venit; quisquis non venit, profecto nec didicit. Quis autem non videat et venire quemquam ct non venire arbitrio voluntatis? Scd hoc arbitrium potest esse solum, si non venit: non autem potest nisi adjutum esse, si venit; et sic adjutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. Ac per hoc, quando Deus docct, non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam; ita docet, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo vidcat, sed etiam volendo appetat, agendoque perficiat. Et isto divino docendi modo cliam ipsa voluntas et ipsa operatio, non sola volendi et operandi naturalis possibilitas adjuvatur. Si cnim solum posse nostrum hac gratia juvaretur, ita diceret Dominus: Omnis qui audivit a Patre et didicit, potest venire ad me. Non autem ita dixit: sed, Omnis qui audivit, inquit, a Patre et didicit, venit ad me. Venire posse in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia, qualemlibet cam sentiat, <qua ipsa, >ut dicit, <possibilitas adjuvatur: »vcnire autem jam in voluntate et opere est. Non est autcm consequens ut qui potest venire, etiam veniat, nisi id voluerit atque fecerit.