# De Gratia Christi 1.8.147-171

Augustine, De Gratia Christi, 1.8.147 to 1.8.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.147

Sed omnis qui didicit a Patre, non solum potest venire, sed venit: ubi jam et possibilitatis profectus, et voluntatis affectus, et actionis enectus est. CAPUT XV. — 16. Quid sibi ergo volunt exempla, nisi quia revera nobis ejus sensum fecerunt, sicut pollicitus cst, clariorem; non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit, manifestius aperliusque noscamus? < Quod possumus, > inquit, « videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est. > Respondeat illi Psalmus, ubi Deo dicitur, Averte oculos meos, fle videant vanitatem (Psal. CXVIII, 37). Quod et si dc oculis mentis dictum est, inde utique proccdit in hos oculos carnis, vel bene videre, vel male: non quemadmodum dicuntur bene videre sanis oculis intuentes, et male, lippientes; sed bcne videre ad subveniendum, male videre ad concupiscendum. Quamvis enim per hos exteriores oculos videatur et pauper cui subvenitur, et mulier quæ concupiscitur; tamen ex interioribus ad male vcl bene videndum misericordia vel libido proccdit. Cur ergo dicitur Dco, Averte oculos > meos, ne videant vanitatem? Cur petitur quod ad nostram pertinet potestatem, si Deus non adjuvat voluntatem? CAPUT XVI. — 17. c Quod loqui possumus, i inquit, « Dei est: quod vero bene vel male loquimur, nostrum est. i Non hoc docet ille, qui loquitur bene. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). « Et ut generaliter, i inquit, universa complectar; quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitareT, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat. > Ecce etiam hic supcriorem repetit sensum, quod illorum trium, id est, possibilitatis, voluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adjuvatur. Denique adjungens, ut impleat quod intendit: « Quod vero bene, » inquit, « vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
