Latin
1.8.366 to 1.8.375
Augustine, De Gratia Christi 1.8.366-375
Unproofread scanNot analysed yet
Quem sensum redarguit qui dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). CAPUT XXX. —31. Emendet hæc omnia, ne si in rerum magnarum profunditate humana erravit innrmitas, etiam diabolica huic accelat errori, vel fallacia, vcl animositas, sivc negando qnod sensit, sive defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua veritate cognoverit. Istam quippe gratiam qua justificamur, id ast, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sancium qui datus est nobis, in Pelagii et Coelestii scriplis, quæcumque legere potui, nusqnam eos inveni, quemadmodum confitenda est, corfiteri. Prorsus nusquam eos adverti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere lilios promissionis, de quibus dicit Apostolus, Non ii qui filli carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8). Quod enim promittit Dcus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse pcr gratiam.