Latin
1.8.80 to 1.8.103
Augustine, De Gratia Christi 1.8.80-103
Unproofread scanNot analysed yet
nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Procul dubio si jam summa, et cui nihil esset addendum, charitas in Apostolo tunc fuisset, quæ omnino non posset inflari; numquid *necessarius esset angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in magnitudine revelationum posset existere? Quid est alltem aliud elatio, quam inflatio? Et utique de charitate verissime dictum est, Charitas non æmulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). Hæc itaque charitas adhuc etiam in tanto Apostolo de die in diem profecto augcbatur, quamdiu homo ejus interior do dic in diem renovabatur (II Cor. iv, 16), perficienda sine dubio ubi jam non posset inflari. Tunc autem mens ejus adhuc erat ubi inflaretur magnitudine revelationis, donec impleretur solido ædificio charitatis: nondum enim perveniendo apprehenderat, quo proficiendo currebat. CAPUT XII. —13. Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua cjus cohiberetur elatio, autequam esset in eo charitatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur, Sufficit tibi gracia mea; nam virtus in infirmitate perficitur: in infirmitate scilicet, non ut ille putat, «carnis tantum; >sed et carnis et aniini: quia ct anamus crat in comparatione summæ illius perfectionis infirmus, cui, nc cxtolleretur I, proinde stimulus carnis, angelus satanæ intelligebatur datus: quamvis esset in carnalium vel animalium, nondum percipientium qusc sunt Spiritus Dci (I Cor. II, 14), comparatione, finuissimus. Quocirca' si virtus in infirmitate perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. Hæc autem gratia qua virtus in infirmitate perficitur, prædestinatos et secundum propo- -situm vocatos (Rom. VIII, 28) ad summam perfectioncm glorificationemque perducit. Qua gratia agitur, non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda credamus, verum etiam ut credita diligamus. CAPUT XIII. —14. Hæc gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius eam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per cos qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum qui incrementom suum ministrat (a) occultus (I Cor.