Latin
S. AURELII AUGUSTINI DE GRATIA CHRISTI ET DE PECCATO ORIGINALI CONTRA PELAGIUM …, Book 2, De Peccato Originali
Augustine, De Gratia Christi 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autcm Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam Apostolicæ Sedis episcopale judicium in bac ipsa quæstione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas Romam misit ad beatæ memoriæ papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et saneto papæ Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directæ, dicit se ab bominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. >Sed nou sic illis haec objiciuntur, ut posuit. Nam neque parvulis negant Baptismi sacramentum, lice absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt. Itaque unde se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini objecto, salvo suo dogmate, respondere. CAPUT XVIII. —Objicitur autem iliis, quod non baptizatos parvulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale pec. catum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum coelorum tantummodo cos baptizandos esse contendunt: quasi præter regnum cœlorum habere nisi aeternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini æternam vitam habere non possunt. Ecce quod cis objicitur do Baptismo parvulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni, quasi adversantis objectioni, secundum sua dogmata respondere.