# De Gratia Christi 2.27.1-11

Augustine, De Gratia Christi, 2.27.1 to 2.27.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.27.1

Sed multum cum ista fallit opinio. Lo: ge aliter Se habent quæstiones istæ, ',uns es e pra ter fidem arhitratur, quam sunt ill,u in quibus salva flde,qua christiam sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quæritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formavit ex pulverc; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubilet: vel cum quaeritur, ubi sit nunc Elias vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus vivere: vel cum quaeritur, utrum in corpore, an extra corpus in tertium cœlum sit raptus Apostolus; quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille cui hoc præstitum est, salva utique fide, nescire testatur (II Cor. III, 2): vel quot sint cœli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: vel utrum elementa mundi hujus conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamve deficere, his defectibus quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint: ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicihus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur supervixisse diluvio; vci utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur. potius credendum sit, in quibus ila est numerus conscriptus annorum, ut ante diluvium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque hujusmodi variis et innumerabilibus quaestionibus, sive ad ebscurissima opera Dei, sive ad Scripturarum abditbsimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salva clurisliana fide, et alicubi errari sine aliquo hæreiici dogmatis crimine?

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
