Latin
2.29.30 to 2.29.52
Augustine, De Gratia Christi 2.29.30-52
Unproofread scanNot analysed yet
a summo coeli I egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum cæli; et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Ex lide ipsa ipsi dicebatur, Thronus tuus, Deus, in caculum sæculi, virga directionis, virga regni tui: dileTis i justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis præ participibus tuis (Psal. XLIv, 7,8). Eodem spiritu (idci ab illis h:cc futura videbantur, quo a nobis facta creduntur. Neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, corum ipsi parlicipcs non fuerunt. Et unde cst quod dicit apostolus Petrus, Quid tentatis Deum, imsonere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque noa potuimus portare, sed per gratiam Domini Jesu credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. xv, 10, 11): nisi quia ct illi per gratiam Domini Jesu Christi salvi facti sunt, non pcr. legem Moysi, pcr quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati? Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom III, 20, 21). Si ergo nuuc manifestata cst, etiam tunc crat, sed occulta. Cujus occultationem significabat. templi velum, quod est ad ejus significandam revelalionem Christo moriente conscissum (Matth. XXVII, 51). Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, crat in populo Dei: sed tanquam in vellere pluvia, quam non debitam, sed voluntariam segregat DCIIS hæreditati suæ (Psal. LXVII, 10), inerat latens; nunc autem velut siccato illo vellere, hoc est, Judaico populo reprobato, in omnibus gentibus tanquam in area cernitur pateus (Judic. VI, 36-40). CAPUT XXVI. —50. Non igitur, sicut Pelagius et ejus discipuli, tempora dividamus, dicentes, Primum vixisse justos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa actatc, qua Icx nonduin crat data.