# De Gratia Christi 2.31.145-161

Augustine, De Gratia Christi, 2.31.145 to 2.31.161. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.145

i, 28); non cst damnandorum prædictio peccatorum, sed fecundatarum benedictio nuptiarum. Ha enim Deus ineffabilibus suis verbis, id est, divinis rationibus in suae sapientiæ,per quam facta sunt omnia, veritate viventibus vim seminis indidit primis hominibus. Si antem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias, in paradiso, ut in eis ad prolcm seminandam non nutu voluntatis 1, sicut pes ad ambulandum, manus ad operandum,lingua ad loquendum; sed æstu libidinis membragenitalia moverentur. Nec sicut nunc fit, virginitatis intogritas ad concipiendos fetus vi turbidi vitiaretur 2ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimæ charitatis: et eo modo non esset dolor et cruor virginis concumbentisquomodo non esset etiam matris gemitus parientis. Hæc idco non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. In deterius quippc vitio mutata natura, non invenit primæ illius puritatis exemplum. Sed fidelibus loquimur, qui novcrunt credere divinis eloquiis, etiam nullis adhibitis expertæ veritatis exemplis. Quomodo enimnunc ostendam sine ullis parentibus do pulvere hominem factum, eique de suo latere conjugem (Id. II, 7, 22)? Et tamen quod oculus jam nou invenit, fides credit. CAPUT XXXVI. — 41. Sic ergo ct primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas, et motus genitaliumsicut aliorum membrorum, non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad voluntatis arsitrium(quales nuptiæ per severassent,si peccati non ntervenisset opprobrium),nuncostendi non potest: ed ex iis quæ divina auctoritate conscripta sunt, nonin merito credi potest. Sic enim modo non invenio sine pruriente libidine concuinbentem, sicut non invenio sine dolore et gemituparturientem,sine fuiura morte nascentem: et tamen secundum Scriturarum sanctarum veritatem,gemitus parturientis et mors hominisnon fuissent, si peccatum non praecessisset. Sic nec illud unde erubuerunt,qui membra illa texerunt: quia et hoc in eisdem sanctis Litteris præcedente peccato scriptum est consecutum.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
