Latin
2.31.36 to 2.31.58
Augustine, De Gratia Christi 2.31.36-58
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVIII. —33. Cujus carnis et sanguinis, quando ipsum Ahraham benedixit, Melchisedech ctiain testimonium Christianis fidelibus notissimum protulit (Gen. XIV, 18-20), ut lanto post Christo diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum quæ nostra est, fides upa cantabat: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In Adam quippo invenientibus mortem, per hoc prodest Christus quod est mediator ad vitam. Non autem per hoc mediator cst, quod æqualis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse distat a nohis: et quomodo erit medietas, uhi eadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait, Unus mediator Dei et hominum Christus Jesus; sed, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis propinquior; superior nohis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma servi (Philipp. II, 7); superior nobis, quia sinc labe peccati. CAPUT XX! X. —54. Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam nnn indigcre medico secundo Adam, quia non est vitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari vel crrari salva fide potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, grali:c Dei convincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quæ ante fuit, vel. ut adhuc minus mnlis moribus vitiata, hominum laudatur natura; neque respiciunt tantis tanquam intolcrabilibus peccatis homines tunc fui se submersos, ut excepto uno homine Dei et ejus conjuge, tribus que filiis ct totidem nuribus, justo judicio Dei, sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluvio dclerctur (Gen. VII et XIX)? Ex quo tempore igitur per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom.