# De Gratia Christi 2.31.81-102

Augustine, De Gratia Christi, 2.31.81 to 2.31.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.81

IS, 11). Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damna. tus, nisi inde fuerit, non seeundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter cætera veterum sacramenta etiam ipsa præputii cireumcisio prophetavit. Dies enim octa. vus eat in hebdomadarum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus: et petra erat Christus (1 Cor. x, 4); unde circumcisionis cultellus petrinus; et caro præputii, corpus peccati. CAPUT XXXII. - 37. Mutatis proinde sacramentis, posteaquam venit qui eis significabatur esse venturus, non tamen mutato Mediatoris auxilio, qui etiam priusquam venisset in carne, antiqua sua membra libcrabat suæincarnationis fide, et noscum essemus mortui delictis et præputio carnis nostræ, convivificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta (Coloss. II,13, 11), quam figurabat circumcisio manu facta, ut evacuaretur corpus I cccati (Rom. vi, 6), cum quo sumus ex Adam nati. Damnatæ originis propagatio nos damnat, nisi mun. demur similitudine carnis peccati, in qua missus eat iine peccato, qui tamen de peccato damnavit peccatum (Id. vui, 3), factus pro nobis peccatum1. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo 2: eum qui non noverat peccatum, pro nobis percatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 20, 21). Deus ergo, cui reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata: quoniam peccata vocantur sacrificia pro peccatis Et utique ipse pro peccatis nostris imimolatus est, nullum habens vilium, solus in hominibus quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabaturunus sine vilio ad vitia sananda venturus. Quocumque igitur die suæ nativitatis infans baptizetur in Christo, tanquam octavo circumciditur die: quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octavo in hebdomadibus resurrexit die.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
