# De Gratia Christi 2.4.17-43

Augustine, De Gratia Christi, 2.4.17 to 2.4.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.4.17

» De gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus hæc ejus verba descripsimus. CAPUT III. — 5. « Aurelius episcopus dixit: Sequenlia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum, Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me essc, ita tamen ut cui donavit Dens gratiam pcritix consentiam; quia diversa aD eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus (a) diaconus dixit: Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus (6) Romæ qui mansit cum sanctoPammachio: ego audivi illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius? Cælestius dixit. Audivi et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Cælestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos? i Et post aliqua alio loco: < Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inscrli. CAPUT IV.— « Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Caelesti, aliquando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit: Exponat quid dixit, Ante transgressionem. Paulinus dia. conus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Unum est e duobus, aut neget se docuisse, aut jam damnet istud. Cœlestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex hujus I objectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod auto dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem præcepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adæ, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat;

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
