Latin
2.46.1 to 2.46.24
Augustine, De Gratia Christi 2.46.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quisquam miretur, et dicat, t Cur hoc creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diabeli? >Hoc enim sur creaturæ seminibus ex illa honitate largitur, qua etiam facit solem suum orin super bonos et malos, et pluit super justes et injustos (Matth. v, 45). Hac quippe bonitate eliam ipsa semina bencdixit, vel benedicendo constituil: quam benedictionem naturæ laudabili culpa damnabilis non ademit. Quae licet per Dci punientis justitiam valuerit, ut homines cum peccati originalis vitio nascerentur; non tamen valuit, ut homines non nascerentur. Sicut in ipsis aetate majoribus quælibet vitia peccatorum non ex homine hominem lollunt; sed permanet Dei opus bonum, in quantiscumque malis operibus impiorum. Nam etsi homo in bonore positus, et non intelligens, comparatur pecoribus, eisque similis fit (Psal. XLVIII, 13 ); non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. Comparatur namque per vitium, nou per naturam; non pecoris vitio, sed naturæ. Tantæ namque excellentiae est in comparatione pecoris bomo, ut vitium hominis natura sit pccoris: nec tamen ideo natura hominis in naturam vertitur pecoris. Ac per hoc Deus hominem damnat propter vilium, quo natura dehonestalur; non propter naturam, quæ vitio non aufertur. Bestias vcro absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas justum est utmiseriæ sint expertes, quæ nec beatitudinis possunt esse par. ticipes. Quid ergo mirum est vel iniquum, ut immundo spiritui subdatur bomo, non propter naturam, sed propter immunditiam suam, quam non ex opere divino, sed ex humana voluntate venientem in originis labe contraxit: cum et ipse spiritus immundus, bonum sit, qnod spiritus; malum, quod immundus? Illud quippe est ex Dei opere, hoc ex propria volun-. tate. Natura itaque fortior, id est, angeiica, inferiorem naturam, id est, humanam, vitii societate subditam tenet. Idco Mediator angelis fortior, infirmus propter homines factus est: sic superbia captivatoris, Redemptoris humilitate destruitur;