# De Gratia Christi 2.48

Augustine, De Gratia Christi, S. AURELII AUGUSTINI DE GRATIA CHRISTI ET DE PECCATO ORIGINALI CONTRA PELAGIUM …, Book 2, De Peccato Originali. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.48

liis tamen verbis bominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudavit Pelagius, contradicit, et dicit, < sicut sine virtute, ita nos sine vitio procreari. > Quid igitur restat, nisi aut istum Pelagius suum damnet errorem, aut euin sic Anabrosinm laudasse poeniteat? Sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius, ut episcopus catholicus, est locutus; sequitur ut ab hac via fidei devius merito Pelagius cuM Cœlestio discipulo suo catholicæ Ecclesiæ sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse poeniteat. Scio vos ea qure ad ædificationem vel confirmationem fidei conscribuntur, insatiabiliter legere: verumtamen hic liber, quamtumlibet sit ad hoc utilis, jam tandem aliquando finiendus est.

---

Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml.
