Latin
2.7.80 to 2.7.91
Augustine, De Gratia Christi 2.7.80-91
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc cum «peccatum Adæ ipsi soli obfuisse, non generhumano,) secundum istam suam seutentiam, verissisnum putet, cur hoc damnavit Pelagius, nisi ut judices catholici fallerentur? Similiter eliam illud dici potest: «Si malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit; I procul dubio, «qui nascun! ur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante prævaricationem,» cui nullum malum vitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizavit Pelagius, «qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse recentes ab ortu parvulos, in quo Adam fuit ante prævaricationem,» id est, sine ullo malo, sine ullo vitio, id soluip habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc «damnavit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne novus hxreticus damnaretur? CAPUT XIV. —15. Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palæstinis ad venerabilem senèm nostrum Aurelium scripsi, illa cgo responsione Pelagii, totam istam quæstionem consumptam esse gaudebam, confessusque mihi apertissime videbatur, esse in parvulis origiuale peccatum, anathema dicendo eis qui peccato Adæ ipsum soluin, non etiam genus humanum crederent Ixsum, ct in co statu opinarentur esse parvulos, in quo ille homo primus ante prævaricationem fuit. Sed postea cum legissem quatuor ejus libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata verba descripsi, et invenissem bominem adhuc contra catholicam fidem dg parvulis sentientem; plus I mirari cœpi, tam impudens in ecclesiastico judicio et de tanta quæstione mendacium. Si enim eosdem libros ante jam scripserat, quomodo se dixit cos anathematizare, qUi sic aliquando tenuerunt? Si autem postea illud opus pollicitus a est, quomodo anathematizavit qui sic tenent, Nisi ridicule forte dicturus est, eos se damnasso qui sic aliquando tenuerunt, et qui sic teucnt;