# De Haeresibus 1

Augustine, De Haeresibus, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/1

Quod pelis sæpissime atque instantissime, sancte fili Qaodvulldeus, ut de hæresibus aliquid scribam dignum lecliotfe cupientium dogmata devitare contraria fidei christianæ, ct christiani nominis obumbratione fallentia; scias me olim longe antequam pcteres, facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantamque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; iti ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi: Aggrediar, et faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguae meae tanta hujus rei difficultas aut ostendatur tantummodo, aut ipse etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore loce posui, jam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor: quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor; et utrum dum hoc ago, ut ciliciam, dum peto, dmn quæro, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro: scio me tamen nee petiturum, nec quæsiturum ac pulsaturum quantum sat ost, nisi et bunc affectum munere divinae inspirationis accepero. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et -aliorum fratrum, quos tibi in hanc rem fideles socios potueris invenire, orationibus adjuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas hujus laboris mei partes, ubi est ista prolocutio, curavi tuæ Charitati in auxilio Domini accelerare mittendas: ut propter illa quae restant, noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis, me jam fuisse susceptum hoc tam grande negotium, quod a me desideratis impleri.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
