Latin
16
Augustine, De Haeresibus 16
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. OPHITÆ a colubro nominati sunt: coluber enim græce δρις dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur: sed habent etiam verum colubrum assuetum eorum panes lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare. Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis exstitisse, et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum 6.