Latin
19
Augustine, De Haeresibus 19
Unproofread scanNot analysed yet
XX. ARCHONTICI a principibus appellati, universitatem, quam Deus condidit, opera esse principum dicunt. Operantur etiam quamdam turpitudinem. Resurrectionem carnis negant. XXI. CERDONIANI a Cerdone nominati, qui duo principia sibi adversantia dogmatizavit: Deumque Legis ac Prophetarum non esse patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed justum; patrem vero Christi bonum: Christumque ipsum neque natum ex femina, neque habuisse carnem; nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse passionem. Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus. Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Velus.