# De Haeresibus 2

Augustine, De Haeresibus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/2

Petis ergo (quod tuae indicant litteræ, quas ad me dedisti, cum primum a me petere ista cæpisti) ut exponam breviter, perstricte atque summatim, ex quo christiana religio hæreditatis promissæ nonven accepit, quæ hæreses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam E'eclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de pænitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento. Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cujusdam generalitatis adhibendum esse conpendium, atque dixisti: Et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt. Deinde addidisti: Quce etiam Baptismum habeant, quæve non habeant; et post quas baptixet, nec tamen rebaptizet Ecclesia: qualiter suscipiat venientes; et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat. Hæc omnia cum quæris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum, tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti eliam ipse quid hoc loco possem tuæ hujus epistolæ cogitare; et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae, dicens: Nec me tantæ Beatitudo tua credat ineptiæ, ut non inspiciam quantis et quant ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non exspecto: id enim multipliciter factum esse non dubito. Et tanquam consilium subjiciens, quomodo possit et servari brevitas, et veritas pandi, adjungis ea verba quæ paulo ante jam posui, et dicis: Sed breviter, perstricte atque summatim opiniones rogo cujuslibet hæresis poni, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi. Ecce iterum mittis in longum: non quia dici ista brevitcr sive non valent, sive non debent; sed quia tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas lilteras flagitent: tu autem ut velut quodam, inquis, ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius, ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et prcecipue, inquis, a Veneratione tun in hoc ipsum constat esse elaboratum. Quae cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas: audi ergo unde commonearis quid petas.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
