Latin
21
Augustine, De Haeresibus 21
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. APELLITÆ sunt, quorum Apelles est princeps, qui duos quidem deos introducit, unum bonum, alterum malum: non tamen in duobus diversis atque inter se adversis esse principiis; sed unum esse principium, deum scilicet bonum; et ab illo factura alterum: qui cum malignus esset, iuventus est in sua mundum malignitate fecisse. Hunc Apellem dicunt quidam etiam de Christo tam falsa sensisse, ut diceret eum non quidem carnem deposuisse de cœlo3, sed ex elementis mundi accepisse, quam mundo reddidit, cum siue carne resurgens ascendit in coelum.