# De Haeresibus 26-28

Augustine, De Haeresibus, 26 to 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/26

XXVIII. ARTOTYRITÆsunt, quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terræ et ovium fuisse celebratas. IIos Pepuzianis jungit Epiphanius. XXIX. TESSARESGÆDECATITÆ hine appellati sunt quod non nisi quarta decima luna I Pascha celebrant, quilibet septem dicrum occurrat dies; et si dies dominicus occurrerit, ipso die jejunant et vigilant. XXX. ArOGI a, propterca sic vocantur, tanquam sine verbo ( λόγος enim græce verbum dicitur), quia Deum Verbum recipere noluerunt, Joannis Evangehum respuentes, cujus nee Apocalypsin accipiunt, has videlicet scripturas negantes esse ipsius.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
