Latin
3
Augustine, De Haeresibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Opiniones omnium philosophorum, qui sectas varias condiderunt, usque ad tempora sua (neque enim plus polerat), sex non parvis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit 1, ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet cloquii, quantum rei nec laudandæ, nec vituperandae, nec affirmandæ aut defendendæ, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset: quorum non omnes instituerunt haereses proprias; quoniam nec iUos ta. cendos putavit, qui suos magistros sine ulla dissentione secuti sunt. Noster vero Epiphanius Cyprius episcopus (a), abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta hæresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione memorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro teritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quihusdam libris longitudine comparandus. Hujus brevitatem si fuero in commemorandis haeresibus irritatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas, non habebis. Sed non ibi hujus mei laboris summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te præcurrente poterit apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit, quantum desit operi quod ipse vis fieri; quanto magis quod ego! Tu namque, quamvis breviter, perstricte atquc summatim, tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus: quod ille non fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quæ nota est, et quae ignota, vitari; et unde recte possit quæcumque innotuerit, judicari. Non enim omnis error hæresis est; quamvis omnis hæresis, quæ in vitio ponitur, nisi errore aliquo hæresis esse non possit. Quid ergo faciat hæreticum, regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest, aut difficillime potest: quod in processu hujus operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id quod intendo, perduxerit disputationem meam 2. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus eomprehendere quomodo sit definiendus hæreticus, suo loco videndum atque dicendum est: nam si hoe eomprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo primae partes operis hujus de haeresibus, quoe post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat hæreticum, disputabitur. Cum ergo Dominus ascendisset in caelum, hi bxretici exorti suut (a).