# De Haeresibus 38

Augustine, De Haeresibus, 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/38

XLIII. ORIGENIANI, inquit, alii, qui et Adamantii tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt; Christum autem creaturam et Spiritum sanctum introducentes: paradisum autem et cælos et alia omnia allegorixantes 4. Hæc quidem de Origene Epiphanius: sed qui eum defendunt, unius cjusdemque substanlire esse, dicunt, docuisse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum.; neque resurrectionem repulisse mortuorum: quamvis et in istis eum convincere studeant, qui ejus plura legerunt. Sed sunt hujus Origenis alia dogmata 5, quæ catholica Ecclesia omnino non recipit, in qnibus nec ipsum falso arguit, nec potest:-ab ejus defensoribus falli: maxime de purgatione et libcratione, ac rursus post longum tempus ad eadem mala revolutione rationalis universæ creaturæ. Quis enim catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat eam quam dicit purgationero malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos ejus, quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno bei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati sunt, ad hæc mala denuo relabi et reverti; et has vices alternantes beatitudinum et miseriarum rationalis creaturæ semper fuisse, semper fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi I (In libro 21).

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
