# De Haeresibus 41.1-12

Augustine, De Haeresibus, 41.1 to 41.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.1

XLVI. MANICHÆI a quodam Persa exstiterunt, qui vocabantur Manes: quamvis et ipsum, cum ejus insana doctrina coepisset in Gracia prædicari, Manichæum discipuli ejus appellare maluerunt, devitantes nomen insaniae. Unde quidam eorum quasi doctiores, et eo ipso mendaciores,geminata N littera, Mannichæumvocant, quasi manna fundentem '. Iste duo principia inter se diversa et adversa, eademque æterna et coxterna, hoc est semper fuisse, composuit: duasque naturas atque sub. stantias, boni scilicet et mali, sequens alios antiquos hæreticos, opinatus est. Quarum inter se PIIgnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod purgari non poterit, cum malo in aeternum damnationem, secundum sua dogmata asseveranteS, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic operi nimis longum est. Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum naturæ scilicet contrariac coinmixtionc liberandas, ejus cujus Deus est essc naturæ. Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura Dei factum, confitentur quidem, sed de commixtione boni et mali, quae facta est, quando inter se utraque natura pugnavit. Ipsam vere boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum ct de omnibus ejus elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam Electos snos per alimenta quæ sumunt. Et eis quippe alimentis, sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam purgari putant in Electis suis eo gcnere vitae, quo vivunt Electi Manichaeorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum, Ecclesiam suam constare voluerunt. In caeteris autem hominibus, ctiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonæ divinæque substantiae quae miXta et colligata in escis et potibus detinetur, maximeque in eis qui generant lilios, arctius et inquinalius colligari putant.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
