Latin
41.13 to 41.30
Augustine, De Haeresibus 41.13-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves, quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tanquam propriis. sedibus reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent fabricalas. Lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis adjacentem, non solum in his navibus, ubi eam purissimam credunt, verum cHam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi sccundum ipsos tenetur admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse na. turam. Quinque enim elementa quæ gcnuerunt principes proprios, genti tribuunt tenebrarum: eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum, tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent; in tenebris, serpentia; in igne, quadrupedia; in <aquis, natatilia; in vento, volatilia. His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno ct substantia Dei missa esse, ct in illa pugna fuisse permixta; fumo aera, tenebris IlIcem, igni malo ignem bonum, aquæ malæ aquam bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem illas, id cst, duo coeli luminaria, ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bOna aqua, solem vero ex igne bono. Esse autem in eis navibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant, ut illiciant feminas gentis adversae, et rursus in fcminas, ut illiciant masculos ejusdem gentis adversæ I; et per hanc illecebram commota corum concupiscentia fugiat de illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant, ft purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus imponatur ad regna propria reportandum. Qua occasione, vel potius exsecrabilis sUperstitionis quadam necessitate, coguntur Electi corum velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia ilia divina purgetur. Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomme Manichæorum faccre affirmant. Detecti sunt tamen in ecclesia, sicut scis, apud Carthaginem, jam te ibi diacono constituto, quando instante Urso tribuno, qui tunc domui regiæ præfuit, aliqui adducti sunt (a) ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpitudinem prodidit, quæ cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc scelestum mysterium se dicebat esse vitiatam 1.