Latin
41.51 to 41.66
Augustine, De Haeresibus 41.51-66
Unproofread scanNot analysed yet
Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et potus venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione condemuant, et quantum in ipsis cst, prohibent; quando generare prohihert, propter quod conjugia copulanda sunt, Adam ct Evam es parentibus principibus fumi asserunt natos: cum pater eorum nomine Sacla9 sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde eommixtum divinae substantiæ ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis tanquam tenacissimo vinculo colligasset. Christum autem fuisse affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos asserunt, ul cognitionis oculos aperirent, et bonnm malumque dignoscerent: eumque Christum novissimis temporibus ve. nisse ad animas, non ad corpora liberanda. Nee fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis (ludificandis humanis sensibus præbuisse, ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebræis Prophetis locutus est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum. Ipsiusque Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt rcjiciant, eisque tanquam totum verum habentes' nonnullas apocryphas anteponant. Promissioncm Domini Jesu Christi dc paracleto Spiritu sancto (Joan. xv! ,7) in suo hæresiarchaManichæo dicunt esse completam. Unde se in suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus se missurum esse promiserit atque in illo miscrit Spiritum sanctum. Propter quod etiam ipse Manichæus duodecim discipulos habuit, ad instar apostolici numeri, quem numerum Manichri hodieque custodiunt. Nam ex Elcctis suis habent duodccim, quos appellant magistros, ct tertium decimum principem ipsorum: episcopos autem septuaginta duos, qui ordinantur a magistris; et presbyteros, qui ordinantur ab cpiscopis. Habent etiam episcopi diaconos. Jam cæteri tantummodo Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonci, ad hunc errorem, vel ubi est, susteutandum et augendum;