# De Haeresibus 41.67-76

Augustine, De Haeresibus, 41.67 to 41.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.67

vel, ubi non est, etiam seminandum. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent salutis afferre: nee qnemquam corum quos decipiunt, baptizandum putant. Orationes faciunt ad solem per diem, quaqua versum circuit: ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam partem, qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur, stat orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantie tribuunt gentis adversæ: quam dogmatizantes esse hominibus mixtam, omnem carnem non Dci, sed malae mentis perhibent esse opificium, quje a contrario principio Deo coæterna cst. Carnalcm concupiscentiam, qua caro concupiscit adversuM spiritum, non ex vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhærentem, ut quando liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sna natura etiam ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum, quando caro concupiscit adversu spiritum, et spiritns adversus carnem (Galat. v, 17). Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos dicimus, nunquam futurum: sed a nohis sejunctam atque seclusam substantiam istam mali, et finito isto sacculo post conflagrationem mundi in globo quodam, tanquam in carcere sempiterno, esse victuram. Cui globo affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi coopertorium atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quae non potuerint a naturæ malæ contagione mundari.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
