# De Haeresibus 44

Augustine, De Haeresibus, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/44

XLIX. ARIANI ab Ario, in eo sunt notissimi errore, quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum nolunt esse unius cjusdemque natura; atque substantiae, aut, ut expressius dicalur, essentioe, quæ οὺσια græce appellatur, sed esse Filium creaturam; Spiritum vero sanctum creaturam creaturæ, hoc est, ab ipso Filio creatum volunt. In co antem quod Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur, minus noti dunt: nec adversus eos ab aliquo inveni de hac re aliquando fuisse certatum. Sed boc verum esse, et Epiphanius non tacuit, et ego ex eorum quibusdam scriptis et collocutionibus certissime comperi. Rebaptizari quoque ah his Catholicos novimus; utrum et non catholicos, nescio.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
