# De Haeresibus 46

Augustine, De Haeresibus, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/46

Ll. SEMIARIANOS Epiphanius dicit, qui similis essentio: (ὸμοιούσιον) dicunt Filium tanquam non plenos Arianos: quasi Ariani nec similem velint; cum hoc Eunomiani dicere celebrentur. LII. MACEDONIANI sunt a Macedonio 5, quos et Πνευματομάχους Græci dicunt, eo quod de Spiritu sancto-liligent. Nam de Patre et Filio recto sentiunt, quod unius sint ejusdemque substantiæ, vel essentiæ: sed de Spiritu sancto hoc nolunt credere, creaturam eum esse diceutes. Hos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac quaestione ex parte cum illis sint, ex parte nobiscum. Quamvis a nonnullis perhibeantur, non Deum, sed deitatem Patris, et Filii dicere Spiritum sanctum, et nullam propriam Labere substantiam.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
